- THEOCRITUS
- I.THEOCRITUSSciô oriundus, Orator et Sophista, discipulus Menodori. Scripsit Epistolas maximi aestimatas, et Libyae hisloriam, Suid. Strabo, l. 14. Olymp. 94. An idem cum eo, cuius Fulgentius meminit, Mythol. l. 1? Vitam illius scripsit Ambrion, quem in Aristotelem Epigram mate quôdam acriter, invectum memorat, Diog Laert. l. 5. in Aristotele.II.THEOCRITUSpoera Syracusanus suavissimus, flornit sub Prolemaeis, Lagide ac Philadelpho, qui sic ipse de se:Α῎λλος ὁ Χῖος. ἐλὼ δὲ Θεόκριτος ὃς τάδεγράψα,Εἷς ἀπὸ τῶ πολλῶν εἰμὶ Συρηκοσίων.Υ῾ὸς Πραξαγόραο περικλειτῆς τε Φιλίνης,Μουσῶν δ᾿ ὀθνείην οὔποτ᾿ ἐφελκυσάμην.Iessu Hieronis tyranni, ob maledicentiam, occisus. Scripsit Scripsit linguâ Doricâ quae exstant Idyllia 36. Quod scripti genus in Bucolicis Virgilius imitatus est. Unde Eclog. 6. v. 1. 2.Prima Syracusô dignata est ludere versuNostra, nec erubuit silvas habitare Thalia.Item auguris nomen apud Plut. in Pelapida. Alius inter historicos recen setur a Fulgentio, Mythol. l. 1. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.